top of page

Foral aos habitantes de Santa Comba e Treixedo, dado pelo prior Eusébio, abade do Mosteiro de Lorvão, em Outubro de 1102.

 

     Sub Christi nomine ea eius gratia. Hec est carta moris habitatorum siue populatorum uillarum testamentorum Sancti Mammetis cenobii laurbanensis quam feci ego prior Eusebius una cum fratribus ipsius supradicti monasterii nominatorum istarum uillae Sanctae Columbe siue Treixedis cum terminibus siue adinuentionibu earum ingressis siue regressis pascuis uel aquis sicut in testamento istarum supradictarum uillarum continentur termina elegimus itaque siue iterque inter nos conuenimus hoc mos electum ut quisquis ad populationem earum uillarum uenerunt uel uenerint ad habitandum adque hedificandum in eis sine ulla temporis inmutatione habeant hoc forum ipsi et posteritates eorum post eos tempore infinito. Id est. In obsequium ipsius laurbanensis monasterii cui testate esse sine dubio noscuntur et a quo consilium atque fortitudo inturrium hedificaciones et populatorum adquisitiones adque in omnibus alimentis quibus herema solent populare processit ab uno quoque boue duos quarteiros cibarie quorum sit tertia trictici et tertia centeni et tertie milii de leguninibus autem quisquis seminauerit tribuat unum almutem. De montariis uero elegimus unius cuius uenati lumbum tribuere. De coneliariis quoque inter quindecim dies unusquisque unum conilium. De lino et uino octaua. Hoc mos fratres nos simul Laurbani et habitatores ipsarum uillarum supradictarum Sancte Columbe et Treixedis territorii uisensis uterque conuenient elegimus et confirmauimus. Contra quod factum siquis tam de nobis quam de extraneis aliquis homo uenerit uel uenerimus inrumpendum excomunicetur et cum iuda traditore habeat participium . hoc tributum pedestribus imposuimos siue terre cultoribus ab omni censu liberus atque excusatos esse statuimos. Omnes cauallarios pene semper et ingenuos. Et hoc inter nos sit notum ut siquis populatorum uoluntarie abire in alium locum licet nostrum uel culuslibet uoluerit non habeat licentiam uendenti uel donandi neque testandi in partem aliquam extraneam nisi rantum solum modo monasterio uel monasterii supradicti Laurbani tributariis. Qui autem extrane...[ilegível] fortiter uel cuiusque domini potestate aliter hereditandum temptauerit ab omni ipsa penitus hereditate sit hisutus et in heres recedat confusus sancto autem supradicto loco. Testamentum restet inuictum. Hoc nos supradicti prior Eusebius laurbanensis cenobii et fratres simul secundum temporis qualitatem statuimos adque confirmandum regtoribus terre siue iudicibus stabiliter tradidimus et firmantes hec signa fecimus. Ego Eusebius prior confirmo et hoc signum facio + Factum hoc firmamentum siue fori conuentio mense octubrio.. Era M.ª C.ª X.ª Imperante Adfonso rege regnum Spanie chritianorum. Cuius et obtinente genero comite Anricco Portugalem atque uicinas. Quarum una est Uiseo cuius in territorio site iste supradicte sunt uille. Obtinente eam quoque amabili duce Munio Ueilaz.

 

     Arianus iudex conf.

 

   Frater Tructesindus et frater Gundisaluus Qui hanc populationem precepti prioris nostri supradicti atque confratrum nostrorum populandum ecclesiastice initiauimus et confirmamus. – Frater Sisnandus qui et prior conf. Frater Arianus conf. Frater Pelagius cof. Frater Ramirus conf. Frater Iohannes conf. – Ego Mido Cidiz confirmo simul robor+o in hoc foro supradictum de Sancta Columba. – Godinus Cidiz test. Pelagio Aluitiz test. Pelagio Tanoniz test. Ero Toeandiz test. Aluitu Cidiz test. Pelagio Uimariz test. Arias Gundisaluiz test.

 

     Gundisaluus frater notuit.

 

bottom of page