
TREIXEDO
Santa Comba Dão
Viseu
Portugal

Texto da doação de Treixedo ao Mosteiro de Lorvão, por Gonçalo Moniz, em 981.
CXXX
Donationem hanc amplissimam villae de Traxede et aliarum ex autographa charta, olim in scrinio Laurbanensis Monasterii, nunc vero in Publico Archivo servata, descripsimus.
981
Ob honorem domini nostri ihesu christi et sanctorum gloriosissimorum martirum sancti mametis et cetera sanctorum pignera qui in eodem loco sunt recondita in loco nominato urbanensi cenobio suburbito colimbrie. Ego famulo dei gundisaluo muniz et uxor mea mamodona cum peccatorum nostrorum mole depressos in spe fiduciaque sanctorum meritis respiramus non usquequaque disperatione deicimur qui eciam texte consciencie tui nostro criminis sepe pauescimus ut per uos tandcm sanctissimi martiris reconciliari mereamur a domino deo nostro. Et quia scriptum est - Vouete et reddite domino deo uestro - Ego famulo dei Gundisaluus et uxor mamodona. Placuit nobis sano animo integroque consilio mente perfecta pacisque uoluntas ut faceremus ad ipsius loci et sanctorum sancti mametis et sancti pelagii textum scripture testamenti series benefacti de omni nostra hereditate quam habemus de uilla nostra propria que uocitant Traxede cum suo monasterio discurrente ribulo adon prope ipsius ripa ipso monasterio cum onmni ornatu suo. Cruces calices coronas capsas et uelas templorum uel omni ornatu ecclesie. Adicimus etiam alias uillas ad ipsum monasterium deseruiendum Ecclesia de traxedilina ubi est sepultura eius cum adiussionibus suis cum uilla genestosa. Et de alia parte uilla negosela que diuidet per arcas cum monte mauraz et trauanca. et dedimus in cubito dextro per arcas que diuidet cum paradela per lomba usque in ribulo adon et ultra ribulo adon uilla que uocitant papizinos Et alia uilla olibaria de currellos cum suo monasterio et cum suos dextros et uilla dle siluares cum suis terminis antiquis Et uilla de sancto iohanne de teliada et uilla de ragolfe. Ita omnia que notauimus ab integro uobis concedimus pro remedio anime nostre et parentum nostrorum diue memorie ut sit in sustentatio fratrum in luminariis altariorum uel elemosinis pauperum. Siquis tamen quod fieri minime credimus et indubitanter tenemus aliquis homo uenerit uel uenire conauerit de nostris propinquis uel de extraneis contra hunc nostrum factum ad inrumpendum in primis sit excomunicatus a sancta communione et cum iuda christi traditore habeat participium in eterna damnacione et pro damna secularia aflictum ipsud quod auferre temptauerit in quadruplum componat et post parte iudicum D solidos. et hunc nostrum factum plenum obtineat roborem. Facta series testamenti XI kalendas ianuarias. Era T X VIIII. Ego gundisaluus muneonis et uxor mea mamodona qui anc cartam testamenti iussimus facere et cum idoneis testibus confirmare et cum propriis manibus nostris cofirmauimus ++.
Sub christi nomine Viliulfus episcopus colimbriensis sedis conf. - Sub christi nomine Iquilani episcopus uisiensis sedis conf. - Sub christi nomine Iacobus episcopus lamezensis sedis conf.
Rodesindus frenandiz conf. -Tedon suariz conf. - Telo aloitis conf. Menendus gunzaluiz conf. - Fernandus gutieriz conf. - Osorio ouequiz conf.
Beniamin diaconus notuit.